Latin · ~7 min
Lines 8.48-8.94
Silius Italicus, Punica 8.48-94
Not analysed yet
sed pressis stringam reuocatam ab origine famam
narrandi metis breuiterque antiqua reuoluam.
Iliaco postquam deserta est hospite Dido
et spes abruptae, mediam in penetralibus atram
festinat furibunda pyram. tum corripit ensem
certa necis, profugi donum exitiale mariti.
despectus taedae regnis se imponit Iarbas,
et tepido fugit Anna rogo. quis rebus egenis
ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
Battus Cyrenen molli tum forte fouebat
imperio, mitis Battus lacrimasque dedisse
casibus humanis facilis. qui supplice uisa
intremuit regum euentus dextramque tetendit.
atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,
seruata interea sedes: nec longius uti
his opibus Battoque fuit. nam ferre per aequor
exitium miserae iam Pygmaliona docebat.
ergo agitur pelago, diuis inimica sibique,
quod se non dederit comitem in suprema sorori,
donec iactatam laceris, miserabile, uelis
fatalis turbo in Laurentis expulit oras.
non caeli, non illa soli, non gnara colentum
Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra.
ecce autem Aeneas sacro comitatus Iulo,
iam regni compos, noto sese ore ferebat.
qui terrae defixam oculos et multa timentem
ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
attollit mitique manu intra limina ducit.
atque ubi iam casus aduersorumque pauorem
hospitii leniuit honos, tum discere maesta
exposcit cura letum infelicis Elissae.
cui sic uerba trahens largis cum fletibus Anna
incipit et blandas addit pro tempore uoces:
‘Nate dea, solus regni lucisque fuisti
germanae tu causa meae: mors testis et ille
(heu cur non idem mihi tum!) rogus. ora uidere
postquam est ereptum miserae tua, litore sedit
interdum, stetit interdum, uentosque secuta
infelix oculis magno clamore uocabat
Aenean comitemque tuae se imponere solam
orabat paterere rati. mox turbida anhelum
rettulit in thalamos cursum subitoque tremore
substitit et sacrum timuit tetigisse cubile.
inde amens nunc sideream fulgentis Iuli
effigiem fouet amplexu, nunc tota repente
ad uultus conuersa tuos, ab imagine pendet
conqueriturque tibi et sperat responsa remitti.