Latin · ~7 min
Lines 9.181-9.225
Silius Italicus, Punica 9.181-225
Not analysed yet
ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
excibant de more suos, Poenisque redibat
qualis nulla dies omni surrexerit aeuo.
Non uerborum inquit stimulantum Poenus ‘egetis,
Herculeis iter a metis ad Iapygis agros
uincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausonidum Eridanus captiuo defluit alueo.
strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent
ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
clarior his titulus plusque adlatura cruoris
lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
bellandi merces sit gloria: cetera uobis
uincantur. quicquid diti deuexit Hibero,
quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
quin etiam Libyco si quid de litore raptum
condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
ex opibus posco. raptor per saecula longa
Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
rura magis centum Cereri fruticantia culmis,
electos optare dabo inter praemia campos.
addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
captiuis late gregibus depascere ripas.
qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam
attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
ad muros statis Romae. licet auia longe
urbs agat et nostro procul a certamine distet,
hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles
nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.’
Haec memorat. tum propulso munimine ualli
fossarum rapuere moras, aciemque locorum
consilio curuis accommodat ordine ripis.
barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu
bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
et Massylae acies et ferro uiuere laetum
uulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili,
corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo.