Latin · ~4 min
Lines 9.637-9.657
Silius Italicus, Punica 9.637-657
Not analysed yet
haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis.’ dum talia Paulus,
urget praecipitis Libys atque in terga ruentum
ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
auia diducto, conuertit Varro manuque
cornipedem inflectens Das, inquit ‘patria, poenas,
quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
quaenam autem mentis uel quae discordia fati
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem
nescio qui deus. at quae me ad grauiora reseruat!
uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
hos referam populo fasces atque ora per urbes
iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?’
plura indignantem telis propioribus hostes
egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.