Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si bene de nostris sentis Thelesine libellis,
Haec eme nunc, post hac sed tibi plura dabo.
Sin male de nostris sentis Thelesine libellis,
Nec lege quae feci, nec lege quae faciam.
Admiror, stupeo paruum Manneie poema,
Quod tibi iam pridem regia dona tulit.
Ipsa tuo cedent Nasonis carmina libro,
Ipse tuo cedet Regulus ingenio.
Iure doles igitur praeferri carmina vatis,
Dicitur Hebraica qui cecinisse lyra.
Rustica si nescis quae gramina colligit hortis,
Illa est pictoris serua, sed apta tibi.
Densa est, et pinguis, rudis, indigestaque moles,
Hanc bene si videas, dixeris esse globum.
Cur mihi ponis aquam, non sum conviva Ravennae,
Pluris ubi dulci venditur unda mero.
Aut puto quod vobis potus vendatur aquosus,
Aut fluvii potius frigida forsan aqua.
An quod sis idem sis potus aquarius idem,
Nomen habes undis dum tibi fundis aquas.