# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1-9

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1-9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1-9

Insequor, et fugio, dicis mirabilis iste est,
Mirus sum certe, dum sequor, et fugio.
Nolle volo, sed et est quam semper nolle volebam,
Nolo velle tamen, sed volo nolle tamen.
Scribitur A. duplex, et scribitur altera cum C,
Quae sequitur fugio, quae fugit ipse sequor.
Austrica vina mihi praebes, tibi Raetica potas,
Et pro te vino pocula dicis habes.
Cur decies ternis discedis Quinte choreis,
Et mutata tibi pallia plus decies.
Num tua quod cunctis vis pallia cuncta videri.
Et nisi quis videat, pallia habere nequis.
si cupis hoc, una prudens vice pallia cuncta
Indue, nec totiens cogeris ire domum.
Dic mihi qui nam homines sudantes Zoile cenent,
Et quibus in medio membra labore rigent?
Ipse Milon vitulum primo gestavit ab aevo,
Quem iuvenis post hac sustulit ille bovem.
Sic vitulum Cyclops teneris cenare sub annis,
Post iuvenis potuit nempe vorare bovem.
Dum modo quis poterit propriam novisse parentem,
Esse suum credat quemlibet ille patrem.
Cur tibi non donem miraris saepe libellos,
Cur aliis mittam carmina nulla tibi.
Non hoc invidia feci, namque altera causa est,
Sed cur hoc feci, maxima causa fuit.
Ipse tuos rursum misisses forte libellos,
Me quibus ad parthos longa per arva fuges.
Quae tecum fuerat nuper sine lege Quirine,
Uxorem potes hanc dicere legitimam.
Quique simul fuerant iuvenes sine lege Quirine,
Affines potes hos dicere legitimos.
Profecit cantor totiens et saepe canendo,
Ut noceat voci cantio nulla suae.
Tu quoque cavisti totiens et loquendo,
Nil posses umquam tu nisi Balbe loqui.
Et quamuis clames nimium, nimiumque loquaris,
Ne noceat verbis garrula lingua tuis.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
