Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD LECTORES.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Turpia qui nostro speratis scripta libello,
Quae vobis spes hic pectora fallat erit.
Ista verecundo praemisi carmina versu,
Quae legat Albertus cum libet illa sibi.
Vel legat illa suis inter convivia mensis,
Inter prudentes vel legat illa viros.
Scilicet ut domino volumus liber iste iocetur,
Proferat et versus iste pudore suos
Nempe quod huic librum domino sacravimus istum,
Casta igitur si quis, qui legit, ista legat.
Et legat ista puer castus castaeque puellae,
Nymphaque quae tantum scripta pudica legit.
Scommata qui cupiet semper, versusque procaces,
Et quem de Nymphis salsaque scripta iuvant.
Lascivos moneo tantum legat ille libellos,
Quos ego post istos forte daturus ero.