# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.23

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD PRINCIPEM ALBERtum Cardinalem et cetera. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.23

Hoc ego confiteor vere tibi maxime Princeps,
Temporibus caedunt saecula multa tuis.
Saecula multa suos constat risisse poetas,
Fama tamen sub te floruit ista diu.
Dum tenuit dominam felix Germania Romam,
Pressit et Ausonias caesar, et illa manus.
Exstitit Arctoo solus Lygurinus in orbe,
Si nescis alios saecla tulere tua.
Quos tua sustinuit princeps clementia vates,
Principe te licuit toto Helicone frui.
Quando magis dignos licuit spectare poetas,
Quando magis patriae est gens celebrata tuae.
Doctior et maior quando Germanica pubes,
Sub te nimirum principe tanta fuit.
Hoc vitium quamquam sit non leve, sed tamen unum,
Quod premitur variis Teutonis ora malis.
Sustinuit totiens tantos quae pressa tumultus,
Quaeque cadit totiens non cecidisse potest.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
