Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.25
Unproofread scanNot analysed yet
Magna est rusticitas, siquid deprendis in orbe,
Quod facit ad lautam Caeciliane gulam.
Non aliis etiam praebes, es rusticus ergo,
Nempe alas solus Caeciliane voras.
An tu forte putas, quod quae modo sunt bona semper,
Conveniant ventri Caeciliane tuo,
Si sic forte putas et vis bona cuncta vorare,
Conveniet ventri lancea nostra tuo.