# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.29

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, INFRA IN STATUA.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.29

Sum regina poli sum magni nupta Tonantis,
Sed nuptam refero quamlibet ipsa tibi.
Sublimique horas gesto, Charitasque corona,
Sunt Charites nuptae forma, decusque tuae.
Esse docent horae sociam florentibus annis,
Denotat hinc pomum pignora chara tori.
Dextra tenet sceptrum, sceptrum gerit ipsa marita,
Et gaudet leges imposuisse viro.
Omnia habes ridens inquit discede viator,
Tunc ego quid Cuculum significare putem.
Illa ait a tergo niveo stat marmore carmen,
Hoc lege, et ignarus non mihi lector eris.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
