# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.3

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD CHRISTOPHORUM TURcum Cancellarium principis Alberti ? et cetera. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.3

Turce Palatinae cultor facunde Minervae,
Turce Palatini gloria prima chori.
Curaque sanctarum dignissima principe legum,
O et Teutonici lausque decusque fori.
Ad sacra tu sanctae si limina miseris aulae,
Lemnius Aonium quod tibi mittit opus.
Tunc tibi venturos precor ut feliciter annos,
Qui tenet astra poli, praebeat ille tibi
Et tibi sint magni penetralia plena favoris,
Et tibi sint domino tecta beata suo.
Principis ista quidem cum noveris ora sereni,
Aptaque dum fandi tempora forte putes.
Cum fulget placido Domini clementia vultu,
Quo nihil Aonio denegat illa choro.
Tum precor ipse velis nostros offerre libellos,
Accipiet placida carmina nostra manu.
Ille novem fautor si dicitur esse sororum,
Semper et Aoniae pars studiosa lyrae.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
