Latin
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD Paulum ALBERTUM Cardinalem et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.34
Unproofread scanNot analysed yet
Inter praeclaros proceres clarissime praesul
Principibus patriae non renuende tuae.
Si tibi dat vulgus querulos in fronte libellos,
Nos etiam domino scripta iocosa damus.
Carmina parua damus sed quae placitura putamus,
Sed quam parua tibi, tam quoque grata tibi.
Te puto quod possis rebus, Musisque vacare,
Quod placeant Phoebi laurea serta tibi.
Fer vates Alberte tuos, nec spernito Musas,
Sis quoque Maeonii pars studiosa chori.
Provenit ista tibi si nescis fama poetis,
Post cineres stabit gloria nempe tuos.
Sit tibi pieridum sed non postrema voluptas,
Sint tibi cura prior, deliciaeque tuae.
Non quercus te sola decet, sed laurus, et undae
Unda Medusaei fontis, et illa Dei.