# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.39

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, IN AEREM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.39
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.39

Rugata totiens elegis quod fronte tabellas,
Et tua quod sentit ianua saepe pedes.
Quodque domi non es, latitas cum tum tamen intus,
Clauderis et thalamo turpiter ipse tuo.
Nimirum vacui tibi quod sint aere locelli,
Milia quod centum non tribuisse potes.
Milia consumis, dum tu sponsalia natae,
Omnia corradens splendidus urbe facis.
Credidit hic centum, sed Milia credidit ille.
Si potes et genero iam tria crede tuo.
Quam bene conveniens tibi venit ab aere nomen,
Aerius vacua sic potes esse domo.
Aer es et vendis circum palatia fumos,
Aera nunc vendis, post modo ventus eris.
Milia tu centum debes, sed soluere centum
Non potes, at nummos aere solue tuos.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
