Latin
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD PRINCIPEM ALbertum Cardinalem et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.5
Unproofread scanNot analysed yet
Principis aduentu laetatur et accola Rheni,
Laetior assuetis surgit et ipse vadis.
Attonitus terrae viso modo praeside Rhenus
Affatus Dominum dicitur esse suum.
Sors mea iam melior, cui tam prope cernere fas est
Lumina laetantis Principis ista mei.
Saxonicisque Salae iam sum felicior aruis,
Tam prope qui video, quem colit ille procul.
Iam mihi iam liceat cunctis excurrere Nymphis,
Sit mihi festivo maxima pompa pede.
Exspectate meas tandem cum videris undas,
Veneris et populo spesque salusque tuo.
Nate ducum salue veterum de stirpe propago,
Salue Pieridum spes quoque magna Deum.
Cui seruare datum cum relligione vetusta,
Et veteres leges, et pia sacra patrum.
sit tuus aduentus felix, sit et omine fausto,
Quod statuis summi relligione Dei.