Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, IN PSEUDOLOGVM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.62
Unproofread scanNot analysed yet
Me semper dicis mensa nimis esse loquacem,
Dumque loquor, nullum tunc quoque posse loqui,
At te mendacem multo plus esse probabo,
Vix ego bina queo, tu tria verba potes.
Incidis in pisces, Ballaenas vidimus inquis,
Incidis in porcos, tum quoque figis apros.
Incidis in ludos, tunc es gladiator in armis,
Luctator luctis, esque natator aquis.
Quidlibet in causis narraveris, ipse peregi
Dicis, et in cunctis quidlibet ipse facis.
Incipit hinc aliquis causas inquirere rerum,
Tum tu grande potes voce sonare sophos.
Lis erit, in quemuis demens convitia iactas,
Omnibus et mendax, omnia falsa refers,
Verus is est, qui te mendacem credidit esse,
Quique negat sanum, sanus is esse potest.