# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.74

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD principem ALBERT.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/1.74

Tanta tua est patriae, et populo clementia princeps,
Quanta etiam Gaii Caesaris illa fuit.
Quamque fuit domito felix Octavius orbe,
Tam tu placata plebe beatus eris.
Ille pater patriae fertur meruisse vocari,
Ipse pater populi diceris esse tui.
Fovit et ille suas sacro Permesside Musas,
Vatibus et statuit praemia digna suis.
Tu quoque prosequeris studio Parnassidas undas,
Vatibus et praebes munera larga tuis.
Tu modo non cesses doctas fovisse sorores,
Vatibus Augustus nempe secundus eris.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
