Latin
AD REVERENDISSIMUM, ET ILLUstrissimum Principem ac Dominum, ? ALBERTUM, AD MUSAM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
Incipe Musa precor laetis excurrere campis,
Incipe ver flores laeta per arua tulit.
Incipe Musa precor modulatur gramine pastor.
Sicanios edit fistula blanda modos.
Incipe respondet querulae Philomela sorori,
Et solito Tereus carmine deflet Ityn.
Densantur virides nemorosa per avia frondes,
Pictaque sub ramis carmina cantat avis.
Nunc pecora, et latis armenta iocantur in aruis,
Et vitreas circum gurgite mergus aquas.
Hinnit equae quadrupes, admugit buccula tauro,
Adluditque suo femina quaeque viro.
Nunc petulans haedus, vitulusque exsultat in herba,
Gaudet et assueto pulchra puella choro.
Tu quoque nobiscum felix modo Musa iocare,
Ipsa scias laetos nempe referre iocos.
Quicquid habes igitur, nostris nunc Musa libellis,
Profer, et exhilara, si qua referre iuvat.
Omnia laetantur, princeps laetatur, et inter
Convivas animo liberiore sedet.
Cernat ut in nostris tum si qua iocosa camenis,
Et videat dictis liberiora suis.
Qua tamen ille videt Mimos, hominesque iocosos,
Illa fronte simul carmina nostra leget.