# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.1

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, Poem 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.1

PArve sacros Domini liber ingressure penates,
Si potes haec modico carmina tinge sale.
Non licet obscenas Domino tibi ferre tabellas,
Non licet obscenis scripta dedisse iocis.
Est gravis ille, sed est aliqua quoque parte iocosus,
Principibus magnis quatenus esse licet.
Disce verecundo proferre poemata versu,
Disce verecundo parcius ore loqui.
Illius et placidi tanta est reverentia vultus,
Quanta nec Ausonii caesaris ulla fuit.
Quanta et Traianus, tanta est gravitate probandus,
Illius et probitas, quanta vel huius erat.
Hinc obscena Venus fugias, Satyrique salaces,
Crede mihi lusus non legit ille tuos.
Agnoscantque suos mores, relegantque Nerones,
Carmina sed nullus perlegat ista Nero,
Nuda Venus cedas, non te decet iste libellus,
I lege quae Marsus, quaeque Catullus habet.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
