# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.14

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD Gaium SABINUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.14

Dic mihi picriis ornate Sabine libellis,
Esse velis cuius fama decusque rei.
An ne ut pastorum tibi floreat herba Getarum,
Qua saturas undis Istula culta tuis.
An ne sues iubeas boias tibi pascere glandes,
Praebeat an pecori Mulda sonorus aquas.
Non puto quod velles vel si quoque velle videris,
Dum modo sit Paphiae molle cubile Deae.
Dum tibi cantet olor semper Phoebeius ales,
Cedat Erythraeo gemma reperta sinu.
Atque opibus caedant Babylonica rura superbis,
Quaeque Semiramia moenia cincta manu.
Dives et auratis cedat Pactolus arenis,
Et Tagus Hesperia iam quoque cedat aqua.
Non ego Phryxeo me sic mirarer in auro,
Si foret ingenii fama Sabine tui.
O quantum nomen sacrae fecere sorores,
Signa dat in clypeo Pegasus ipse tuo.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
