# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.3

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD PRINCIPEM ALBERtum Cardinalem etc.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.3

His quoque temporibus nunc aetas caedit avorum,
Cum duce fit maior Teutonis ora suo.
Quid tibi dent annos si videris ante ducentos,
Nil nisi barbariem tempora lapsa dabunt.
Inspicias nostris si saecula nostra poetis,
Invenies aevi tempora docta tui.
Quod non laudabit facundum tempus Erasmum,
Quae non Huttenum saecla futura canent,
Sunt qui praecedunt, pariterque aetate sequuntur,
Magnus erit cunctos quos numerare labor.
Sunt Maecenates, modo sunt Alberte Marones,
Sis tu Maecenas, crescet et ipse Maro.
Caesaris Augusti redeunt nunc saecula Musis,
Maecenasque redit, Vergiliusque redit.
Carolus imperium tenet, Augustusque vocatur,
Te Maecenatem Castalis unda vocat.
Est tibi Vergilius iam notus in orbe Sabinus,
Qui de Caesaribus carmina culta dedit.
Nasoque pierias alter dabit Helius artes,
Cui sunt Ausoniae plectra secunda lyrae.
Carolus hinc abeat, tibi tunc Augustus abibit,
Maecenas fueris tu nisi, nullus erit.
Desinet inde Maro, si desinet esse Sabinus,
At sis Maecenas, sisque Sabine Maro.
Carolus Augustus teneat feliciter orbem,
Tu Maecenatis nomina digna tene.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
