# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.59

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD MARCELLUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.59

Romanae Marcelle iterum spes altera linguae,
Ingeniique alter dexteritate tui.
Hac quoque si nescis vivit Marianus in urbe,
Est carus quamuis hac quoque Panniculus.
Crispulus hinc gemmis digitos ornatus et auro,
Crura gerit nullis aspera facta pilis.
Procuratores sibi vult iam quaelibet esse,
Chius et Aufidius gratior hospes adest.
Esse quidem mallem tali modo Crispulus urbe,
Doctus et insignis quam Marianus ego.
Panniculus fias, fias Marianus in urbe,
Acris adest subito Chius et Aufidius.
Qui tibi dent alapas, nec sunt Mariane latini,
Nulla locat Chio retia Panniculus.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
