Latin
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, IN SEBASTIANUM LV.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.66
Unproofread scanNot analysed yet
Scribere si qualicet, de te tum scribere vellem,
Ipse licet numquam carmine dignus eris,
At tamen ut talis multis quoque fama sciatur,
Accipe parua manu scripta notata mea.
Falsus amicitiae tecum mihi contigit usus,
Scilicet ut falsus nil nisi falsa sonas.
Fingis amicitias, et vana mollia lingua
Verba refers, verbis omnia falsa tuis.
Est tibi nulla fides, nulla est doctrina, nec usus,
Te puto plus doctam quamlibet esse suem.
Narras multa quidem, sed narras omnia stulte,
Multa licet narres omnia falsa tamen.
Si vis ut credam scite mentire, sed ipse
Mentiris stulte, quicquid ab ore vomis.
I pete nasutum, derisoremque Suevum,
Et tibi tum credam quicquid et ille tibi.