# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.67-74

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 2.67-2.74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.67

Est tibi conveniens hoc nomen inepte Tapene,
Si forsan nescis ipse Tapenus homo es.
Quid sis forte rogas, quid si tu forsan ineptus
Diceris, ipse negas, ipse Tapenus eris.
Dignus es et risu, tali quoque nomine dignus,
Sic poteris factis esse tapenus homo.
Et poterit stygia tristis cenare palude,
Et prandere potest ille Charonte sene.
Fenaque Lernaeis gustasse palustria silvis,
Et pariter foedos anguibus esse cibos.
Qui conviva tuo poterit cenare catino,
Et tua laetifero sumere vina scypho.
Sint tibi convivae Parthi, saevique Tomitae,
Et Ciconum turbae, Lestrigonumque manus.
Quae tibi spectatur laeto pictura colore,
Quos referat vultus lector amice rogas.
Talis erat mediis princeps Albertus in annis,
Cum medio cursu tempora lapsa tulit.
Ars utinam mentem moresque effingere posset,
Principe tum tanto digna tabella foret.
Centenis lateres et emis quoque saepe ducentis,
Et duce sub primo condita vina bibis.
Undique de muro pendet speciosa supellex,
Et mons argenti Milia quinque dedit.
Et pretium fundi numerosa pecunia constat,
Nullis est pluris quam domus empta tibi.
Plus aliis etiam est tibi Ditis avara Cupido.
Sedit in ingenio scilicet ille tuo.
Primo nemo die cum Bassus balnea visit,
Hoc notat, ostendit proxima quaeque dies.
Cum te laudavi festis ego Polla diebus,
Laudavit formam dicis et ille meam.
An nisi de teneris semper sunt vestra puellis
Verba, at ego quod sim fabula vestra puto.
Sic prohibes et vis laudari saepe puella,
An vis an non vis dicere non potero.
Ridenti nuper dixit lasciva puella,
Si me derides dicito quaeso mihi.
Rideo te dixi, ponam velamina dixit,
Nempe ut nuda minus ridear ipsa tibi.
Cum repetis thermas cygnus tunc esse videris,
Cumque redis, coruo nigrior ipse redis.
Sed puto quod tangas plenum fuligine tignum.
Aut nimis in fumo forsitan ipse laves.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
