Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 2.75-2.77
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.75-77
Unproofread scanNot analysed yet
Saepe refers nudam tu me si forte videres,
Tum tibi non solum crura placere putes.
Laudares teneras, et adhuc sine lacte papillas,
Pectora laudares candidiora nive.
Hoc scio, verum aliquid plus est quod et ipse probarem,
Ipse femur dicis, non ego dico femur.
Displicet ergo femur, non, illo pulchra videris,
Pulchrius est aliquid non procul inde tamen.
Cur vites semper communia balnea dicam,
Quod sis nigra scio, quod scabiosa puto.
Quod domus e paruo tibi sit constructa fateris,
Cur igitur tanti venditur illa tibi.
Quingentis constat, sed cur tu mille revendis,
Pectora nempe aliquis quod tua Daemon habet.