# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.79

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, DE AULICO.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/2.79

Aulicus orabat poscens a principe munus,
Sed quod tum peteret, dixerat esse nihil.
Exstant multae mei subdit benefacta parentis,
Et tibi qui fuerat fidus, et ipse comes.
Ille rogat quid sit, petitor pistrina rogabat,
Contra turrigeras principis illa domos.
Sensit at ille dolos, an non quoque iuncta sacella
Ipse petis dixit, si nihil illa facis.
Cur ea poscebas, quae nil tamen esse putabas,
Si nihil ipse petis, nil tibi dixit habe.
At se surripuit merito miser ille pudore,
Et nihil assequitur, dum petit ille nihil.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
