Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD ASSENBURGIAM ARCEM Principis Alberti Cardinalis. et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.85
Unproofread scanNot analysed yet
Pyramidas regum celsas Aseburgia ride,
Iam taceat pharium regia Memphis opus.
Pars quota Niniacae labor est babylonicus aulae,
Non fuerit toto maior in orbe licet.
Et sileat vacuo quod pendet in aere bustum.
Nunc etiam sileas templa Diana tua.
Nec Troiae, nec sint palatia magna Mycenis.
Porticibus lateas iam quoque Roma tuis.
Dissimuletque suum Latio Rhamnusia templum.
Nec se iam laudent aequa theatra polo.
Cedant Romani palatia summa Neronis,
Et quodcumque fuit Caesaris illud opus.
Arte suo quantum vel tempore quodlibet horum
Praestabat, praestas tempore namque tuo.
Ergo nec immerito veterum miracula rides,
Diruta sub terra nempe quod illa iacent.
Aethera tu tangis nitido ceu condita caelo,
Inferiore tonat nube serenus apex.
Unde tuus princeps florentes prospicit agros.
Hic ubi non uno sub pede musta fluunt.
Vix est purpureis Etruria tanta racemis,
Vix tibi tot praebent culta Methymna botros.
Hic etenim surgunt generoso palmite colles,
Hic sunt Teutonico nata falerna solo.
Praefluit undoso liquidus te flumine Maenus,
Et rapitur cursu longa per arua suo.
Talia cum iactes, et tangas nubila caeli,
Non tamen es domino celsior ipsa tuo.