Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD ? STIGELIUM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.88
Unproofread scanNot analysed yet
O mihi praecipuos inter memorande sodales,
O et Thuringi gloria prima soli.
Inter et Aonias fama non ultime Musas,
Cuius Pieria labra rigantur aqua.
Mollia qui blando deducis carmina versu,
Quae possent Phoebi nempe decere lyram-
Cum Maro non desit, nec desit Naso, nec ille
Qui tragica cecinit Dorica bella tuba.
Debes tu nostri quoque temporis esse Tibullus,
Ista tibi dudum tradita palma fuit.