Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD I. BRUNONEM Iureconsultum.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 2.91
Unproofread scanNot analysed yet
Iuris, et aequarum cultor non infime legum,
Qui renovas patrii publica iura fori.
Cuius apud dominos valuit facundia rerum,
Principis unde patent limina tanta tibi.
Unde tibi census datur, et tibi dantur honores,
Unde tibi felix principis aula favet.
O quam dissimilis quondam fortuna parenti
Ista fuit, melior nempe secuta fuit.
Inter oves etenim patriis errabat in aruis,
Tondebatque pater quos modo villa greges.
Et soboles campis ad flumina nota canebat,
Frigida lanigerum dum tegit umbra pecus.
Tu quoque compactas inflabas saepe cicutas,
Innixus baculo pastor ut inter oves.
O quam saepe novo modulatus cortice carmen
Fecisti totum voce sonare nemus.
Et nunc tot domini Brunoia tecta frequentant,
Scilicet eloquio gaudet et aula tuo.
Ingenio illustras proavos, et patria rura,
Per te pastoris floruit ista domus.
Pierios sucos, et desere Musa labores,
Si dare pastori talia iura queunt.