# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3-3

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3-3

Allobrogum terras Rhodanique Alberte colonos,
Sequanicasque brevi nempe videbis aquas.
Ergo tuos colles, et patria rura relinques,
Natalisque potes non memor esse soli.
Scilicet ingenium decorabunt Gallica regna,
Sequanus hic fiet Pieris unda lacus.
Praestiteris caro licet hoc Alberte parenti,
Ne potior pietas sit tibi luce tamen.
Sed redeas citius patrios visure penates,
Teque tuas numeres laetior inter opes.
Cum prius ipse meas laudaris saepe camenas,
Dic cur iam placuit parua Thalia minus.
Nimirum quod tu nimium blandire Luthero,
Et nimis ipse probas, quicquid et ille tibi.
Me non grammaticum sic tu me nempe fateris,
Et de suggesto barbara verba sonas.
Ast ego si dicam, quod de te dixit Erasmus,
Tunc eris orator tu sine Grammatica.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
