Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, Poem 1
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
MArchionum genus, et terrarum maxime princeps
Quas Sala, quas Rhenus, quas videt Albis aqua
Qui totiens retines per tanta pericula pacem,
Cum populo est totiens ista beata tuo.
Tu nisi tantarum rerum virtute niteres,
Nive fores veterum tanta propago ducum.
Iam dudum totus spumaret sanguine Rhenus,
Purpureasque daret sanguinolentus aquas.
Nec tu tam celsas antiqua Moguntia turres
Erigeres, starent nec tua tecta solo.
Nempe quod insultent, et quaerant semina belli,
Qui semper furiis horrida bella fremunt.
Nec tamen aduersi circum sua moenia reges,
Victrici veherent capta trophaea manu.
Omnia sed dubio nutarent oppida bello,
Et paritet fierent una ruina domus.
Ergo si tua tot seruat sapientia terras,
Iustitique tuus pauperioris amor.
Et tua tam placido veneranda modestia vultu,
Consulit in melius si qua nocere putat.
Quot tibi nunc illas dicam debere triumphos,
Palmiger et quoties arcus honoris eat.
Debeat at tua cum totiens spectacula tellus,
Pacis et emeritae laurea serta tibi.
Quod non insiliunt hostes super alta parentum
Busta, nec invictis ungula sistit equis.
Et quod adhuc fumant aris sacra templa deorum,
Nimirum debet plus tamen illa tibi.