Latin
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, IN MARCELLUM Marianum
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
Scribere me dicis quae vix intelligat augur,
Huic ego non scripsi sed Mariane tibi.
Et satis est carmen si intelligat unus et alter,
Quam si mille sciant plus Mariane iuvat.
Nil opus est nostris ut dicis Apolline libris,
Iudicio vobis est opus arte minus.
Hoc Mariane tamen quod non intelligis ipse,
Nec facit ad stomachum nostra Thalia tuum.
In causa fuerit, quod nulla epigrammata novisti,
Non dicam quis sis sed Marianus eris.