Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, DE EFFIGIE ACHAtii Brandeburgensis.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.31
Unproofread scanNot analysed yet
Haec sunt ora mei quae cernis lector Achati,
Haec iuveni facies, primaque forma manet.
Floruit hic vultus bis denis laetior annis.
Vixque suas audet pingere barba genas.
Si formam spectas puerum, si robora cernas,
Corporis egregii dixeris esse virum.
En tibi quam pulchros spargat modo purpura cultus
Purpura sed domino vincitur ista suo.
Sed ne muta tamen tantum pictura notetur,
Se referat chartis maior imago meis.