# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.36

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD Christophorum TURCUM Cancellarium Principis Alberti Cardinalis et cetera. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3.36

Cum tua Cecropios imitetur lingua nepotes,
Et tibi Nestoreus manet ab ore favus.
Aequarumque tibi tanta experientia legum
Exstet, in arctoo quanta nec ulla solo.
Et tua tam magni sapientia regna gubernet
Principis, et tanti sit tibi cura viri.
Non vacat hinc forsan paruas legisse camenas,
Nec vacat ad nostras ut spatieris aquas.
Legeris ante licet, tamen hoc si noscere posses,
Invenias etiam quod minus ante fuit.
Nostra suis crevit scintillis rapta Thalia,
Nata vapore suo est, sacrilegisque focis.
Aucta fuere suis sic fortia pergama flammis,
Ignibus est etiam Roma renata suis.
Persicus abstulerat sic captas ignis Athenas,
Et Babylona iterum saepe ruina dedit.
Ardea succensa volucris se tollit ab urbe,
Se reparat flamma nostra camena sua.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
