Latin
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD CURIONEM DE LAUdibus Philippi Buchameri medici.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.39
Unproofread scanNot analysed yet
Miraris docto quod carmina mitto Philippo,
Desine mirari, diligit ille mea.
Illi nec possum paruos nisi mittere versus,
Nostraque disparibus dicta iocosa modis.
Scribas facundo si verba diserta Philippo,
Diceris nemori ligna dedisse sacro.
Sin rerum causas, et longa sophismata Fabri,
Undisonum levis haec in mare fertur aqua.
Tradas aemoniis si fortia pharmaca succis,
Phillyridae dabitur tum medicina seni.
Omnia dona illi cum sint concessas deorum,
Si quod habet non vult, Quid tamen accipiet?
Ergo cum melius versus quam cetera possim,
Haec illi tenuis carmina parua dabo.