Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD ? Philippum BUCHAMErum Medicum Principis. Alberti Cardinalis et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
Alter in hoc aevo praeclare Philippe Machaon,
Qui parcis differs pensa brevesque colos.
Hos tibi laudatos domini quoque voce libellos,
Mittit Abydena Lemnius urbe titi.
Addidit et ternum properato fine libellum,
Qui fertur flammis se reparasse suis.
Te rogat ut domino iuvenilia carmina tradas,
Quo felix nobis iudice Musa fuit.
Quam si gaudebit sic ignibus esse renatam,
Ales ut Eous nascitur igne suo,
Illi quod nostrae debebunt nempe camenae,
Hoc quoque debebit non minus ipse tibi.