Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD ? Philippum BUCHAMERUM Medicum Principis Alberti Cardinalis et cetera
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.45
Unproofread scanNot analysed yet
Reddidit Hippolytum superis Epidaurius oris,
Et reducem stygia vivere fecit aqua.
Ipse Philocteten sanaverat arte Machaon,
Cui non sustulerat Lemnia terra malum.
Curavit Danaos validis Podalirius herbis,
Et tulit Aeneae clarus Iapys opem.
At tu non tantum sanas quae vulnera fecit
Cuspis, et in tumido fixa sagitta pede.
Sed quoque morborum causam, speciesque malorum
Quaeris, et hinc noto pharmaca danda malo
Quae sint herbarum vires medicamina Coi,
Ut tibi promissam sentiat aeger opem.
Cynthiadaeque senis veterisque Amithaonis artes
Temporibus superas docte Philippe tuis.
Vulnere nec traheret Menelai tela Machaon,
Nec sua iactaret pocula Phillyrides.
Artificem tantum si saecula prisca tulissent,
Sensissentque tuas tempora lapsa manus.
Cedat Phillyrides, cedat cum fratre Machaon,
Id quod habent omnes unus habere potes.