# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.49

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, PRO Philippo MELANCHTHONE.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3.49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/3.49

Sic me fronte legat Princeps Martine serena,
Sic oculis videat carmina nostra suis.
Ut non est scripti mihi carminis ipse Melanchthon
Conscius, et nullum carmine crimen habet.
Nostraque iudicium non sensit charta Philippi,
Musa Melanchthonias nec tulit ista manus.
Adde quod est maius, nostrum nec viderat ante,
Quam sparsum tota carmen in urbe fuit.
Quicquid id est igitur nostrum est hoc iure potentis
Per genium famae, Castalidumque gregem.
Iuro per innocuos rapuit quos flamma libellos,
Iuro per Aoniae nobile numen aquae.
Ille nec ut sugerem monuit, nec iussit abire,
Quod fugi fateor munus id esse Dei,
Quid prodest vobis iniuria tanta, Melanchthon
Si fertur tristi publicus ore reus.
O ingens dedecus, caecaeque insania mentis.
Quam male male contemnit, nec decus Albis amat.
Unus ad albiacas Musas qui detinet undas,
Cuius et ingenio Teutonis ora tumet.
Tam male tractatis, tam falsi criminis illum
Dicitis esse reum, nec pudet ista loqui.
Tollitis immenso radiantia lumina mundo,
Actous male fert sidera tanta polus.
Flebitis at demum sublato lumine caeci,
Non bene tam nigros lux decet ista viros,

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
