Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, PRO ? STIGELIO.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.58
Unproofread scanNot analysed yet
Tu quoque Pieridum cultor facunde sororum,
Dictus es ingenii pars studiosa mei.
Scilicet hoc in te fuerat quod crimen habebant
O mendax Albis quo fugit ore pudor.
An poteras adeo sacros odisse poetas,
Ut mihi cum multis iuncta querela foret.
Ausus es aonios vatum damnare liquores,
Ausus es aoniam deseruisse lyram
Ipse tuas etiam si nescis iuro per undas,
Per nemoris iuro sacra rubeta tui.
Stigelium nullum hoc fecisse in carmine versum
Unus enim est, totum qui dedit autor opus.
Stigelium nulla librorum parte fuisse,
Quae legitis, digitis facta fuere meis.
Testor amicitias, et ius commune duorum,
Testantur studii conscia tecta mei.