Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD CHRISTOPHORUM a Carlbitz.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.60
Unproofread scanNot analysed yet
Et genus et proavos numeras cum stemmate toto,
Tuque nites priscos nobilis inter avos.
Praetulit et tantis atavis te magnus Erasmus,
Dives eras, et eques, sed quoque doctus eras.
Sunt tibi sintque precor diffusi iugera campi,
Natalesque colunt praedia multa lares.
Et tibi mons foditur fulvo pretiosior auro,
Sustentatque tuas splendida mensa dapes.
Plus tamen est, virtus quod sit tibi clarior istis,
Nobilitasque illi det superata locum.
Ingenio superas proavos, virtute parentes,
Divitias iactas nec minus ipse tuas.
Hunc si felicem veteres statuere Platones,
Et tetricis, felix tu potes esse sophis.