Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, AD LUDOVICUM Confluentinum.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.64
Unproofread scanNot analysed yet
Dum tu Saxonicis sectatus es otia ripis,
Pro te nostra suit non temerata fides.
Scis bene quam faciles dulcesque peregimus annos,
Huius amicitiae conscia silva fuit.
Quando iterum tecum nemorum spatiabor in aruis,
Albiacis rursus quando videbor aquis.
Quando ego tam blandas potero transmittere messes,
Et requie longa membra levare mea.
Quam nos dissimilis lento deducit ab Albi,
Quae nos disiungit sors fuit una tamen.
Nos pariter iunctos viderunt Rhenus et Albis,
Di faciant iterum Sequana iungat aqua.
Ut puto Sequanicos iam tu procul ibis ad agros,
Aut modo degetur Maetide vita tibi.
Haec ego Pieria ludebam nuper in umbra,
Ille tuae cultor notus amicitiae.
Me tibi Sequanicis raptum narrabis in oris,
Et nomen nostrum Maetidos ora leget.
Et patriae ripae, qua iungunt hostia Rheno,
Quae Mossellano nobilitantur aquae.
O quoties veterem non infitiatus amicum.
Tu dices meus est iste poeta meus.