Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, IN Martinum LUTHERUM.
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Albiaci vatis nuper mendacia risit
Princeps principibus maximus ortus avis.
Scilicet ut spernunt animantia magna catellos,
Praetereunt lata dum bene tuta via.
Sic quoque praeteriis convitia vana loquentem.
Illum latrantem ceu putet esse canem.
Nunc inter mensas divino nectare fusus,
Pocula Chironi cum daret ipse suo.
Respiciens nostras pariter Phoebique sorores,
Cum quibus et noster forte libellus erat.
Quis furor Albiacum vatem sic armat in istas,
Gaudent Aonio quae cecinisse iugo.
Utque nefas doluit formosa Thalia Lutheri,
Ausa est Alberto sic retulisse suo.
Pieriis fautor princeps Alberte camenis,
Si licet hic breviter dicere pauca velim.
Saxonicum vatem rabies quod tanta Lutherum
Egerit, ut fureret ceu feritate canis.
Hoc est, Albiaca praeconia dixerat urbe,
Et dederat laudes Lemnius ipse tuas.
Hinc adeo canis est furioso concitus ore,
Ut peteret morsu quemlibet ille suo.
Quod fuit arctoa quoque vera loquutus in ora
Lemnius, hoc illi causa furoris erat.
Vendicat iste sibi sacra veraque nempe propheta,
Et qui vera refert, hunc nequit ille pati.