Latin · Elegiac couplet
AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 4.1-4.42
Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.1-42
Unproofread scanNot analysed yet
NEC dixisse piget tua me praeconia princeps,
Exitus infelix quamlibet ille fuit.
Funera namque meos rapuerunt maesta libellos,
Cum quibus autori flebile tempus erat.
Hos dum deflemus, tristes deflemur et ipsi.
Et nobis eadem pene ruina fuit.
Iamque neci nostros dederant sine crimine libros,
Et periit sacris charta cremata rogis.
Proh pudor in vestras damnant epigrammata laudes.
Quippe tuos titulos crimina nostra putant,
Oscelus, o furor, ah quid nam meruere libelli,
Ingenio perii numquid et ipse meo.
At nondum perii, superest clementia vestra,
Credo quidem, vestrae praemia laudis erunt.
Non ita sunt silices circum praecordia vobis,
Quin es principibus nobilis ortus avis.
Et tibi cura fuit pectus coluisse per artes,
Montibus Aonides te decorare suis.
Hinc tua provenit Princeps clementia tanta,
Hinc me suscipies et bene tutus ero.
Nempe quod adferrent encomia tanta camenae,
Exitus illarum tristior iste fuit.
En ut te canerem per mille pericula fugi,
Principe te volui toto Helicone frui.
Hoc lege non una Princeps clarissime terra,
Et nosces istis quanta sit invidia.
Et quam vestra suo pariter praeconia vate
Expellant odiis, eiciantque plagis.
Tempus erat messis, per cancrum Phoebus iturus
Infestos radios sicca per arua dabat.
Et mea gaudebat modulata sub arbore Musa,
Dum se cursuram mille per ora putat.
O quam non aequis fatis venere sub auras,
Non ita sed digitis carmina facta meis.
Festa dies fuerat, qua docta per ora cucurrit,
Urbe est et tota lecta camena mea.
Sensit ut in laudes Alberti principis ire,
Qui tenuit cursus iste Lutherus erat.
Hic nostros habuit tum quilibet ore libellos,
Et fuit hoc uno candida fama dic.
At non invidiam tumida vitavit in urbe,
O mihi quas subito praebuit ille minas.