# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.175-216

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 4.175-4.216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.175

Vix taceo, huius ego quam vellem dicere nomen,
Si non hoc illi damna fuisse putem.
Venit, et admonuit discedam protinus inde,
O pietatis amor, praebet et aera sua.
Albiaca subito tum littera venit ab urbe
Meque statim telis iusserat illa capi.
Quique capi mandat, legatus venerat illuc,
Iniustas causas protinus ille refert.
Causa fuit dixi, dederam de principe laudes,
Illius hoc urbis qui tenet imperium,
Nil movet hoc fugiam subito monet unus et alter.
hinc ad Cinnenses impetus ire fuit.
Huic quoque Saxonica pervenit epistola terra.
Nec tulerat nobis ille patrocinium.
At tamen illius iactant epigrammata laudes,
Auspicio princeps fecimus illa tuo.
Has retulit grates, haec dat mihi praemia laudis.
Scilicet ingenuas non decet ille Deas.
Illum non decuit talis feritatis imago.
Nulla tamen quaese causa tuetur erit.
Fecerat hoc falsis non aequa calumnia scriptis
Haec erit Albiacae nil nisi crimen aquae.
Heu scelus, et vestra non sum modo tutus in urbe,
Quae sibi de Iutta nomen adepta tenet.
Quamuis testentur vestras mea carmina laudes,
At tamen urbe tua tunc capiendus eram.
Euasi fateor sed non sine numine casus,
Cuius ego auxilio iam bene cautus eram.
Quam vellem tanti iam ponere nomen amici.
Qui facit ut fieret tutior inde fuga.
Quod si me vestra Princeps regione morari
Tum quoque novisses, cum capiendus eram.
Duxisses laetos turbata per aequora ventos,
Et mea per placidas cymba natasset aquas.
Hei mihi quod vestris tristes discedimus oris,
Et fugimus celeri qua licet ire pede.
Ardet agris Phoebus, tenues torrentur aristae,
Non secus ac campis nil nisi flamma foret.
Nusquam sunt patulae quae dent umbracula frondes,
Arida per siccum fervet arena solum.
Nullus adest usquam flueret qui rivulus unda,
Fervida currentis contrahit ora sitis.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
