# M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III 4.87-130

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III, AD REVERENDISSIMUM ET ILLUstrissimum Principem, ac Dominum, ? ALBERTUM Ecclesiae, lines 4.87-4.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-lemnius/m-simonis-lemnii-epigrammaton-libri-iii/4.87

Me miserum fugiunt tendentem brachia palmis.
Tempore sub duro vix duo fertis opem
Diffugiunt alii. nullus me nosse volebat.
Quod facit ignotus nec retulisse cave.
Non pietatis honos, non est reverentia iusti.
Nunc iterum terris cedere virgo potes.
His tamen in rebus fuerant qui noscere vellent.
Nomen amicitiae, et cum pietate fidem.
Vos tamen o duo vos sancta pietate colendi,
Vos o Thesea pectora iuncta fide.
Haec est rara quidem pietas aetate sub ista,
Rara fides nostri temporis esse solet.
Vos tamen insidias primi vidistis adesse,
Et me cur illis eriperetis erat.
Illo nempe die soli curavistis amantes,
Laetitiae fieret causa futura meae.
Dum nos extra urbem sicca spatiamur arena,
Cum fuerat seris lucifer ortus equis.
Nuntius hic aliquis nimirum venit amicus,
Ni caveas armis iam capieris ait.
Illa non metui trepidus tunc voce, sed audax,
Ut modo saevirem tam bona causa facit.
Irascor merito gressumque ad moenia tendo,
An sic iustitiae procubuistis opes.
Nulla Astraea tui mansit reverentia virgo,
Numquid es humanum iam fugitura solum.
O vis o leges vos o Nemesisque pudorque,
An nihil hic contra vim pia iura valent?
Iam damnatus eram, nec iustior ulla patebat
Causa, nec audita est vox tamen ulla rei.
Iusserat impietas armari pace cateruas,
In caput hoc duro limine carcer erat.
Sed bene consuluit misero deus aequus, et autor,
Ut fugerem saevas et sine clade manus.
Ille duos nobis dederat sine fraude sodales,
Pectora Thesea non renuenda fide.
O mihi prisca fides, secum deduxerat alter
Invitum, firmas clausit et ille seras.
Me tenet iratum, foris exstant arma furorque,
Alter de media nocte ferebat opem.
Attulit insidias urbis, fugiendaque censet
Littora Saxonico non bene culta solo.
Et vigilum portas ait obsidione teneri,
Est tentanda tamen dixerat ille fuga.

---

Simon Lemnius, M. Simonis Lemnii epigrammaton libri III. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/lemniusepigrammata_1.xml.
