# Mundus Iovialis 10

Simon Marius, Mundus Iovialis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/10

PRAEFATIO CANDIDUM LECTOREM. Onstitueram apud me, Candide Lector, pluribus in hac praefatione tecum agere, & de ijs omnibus, quae hactenus per instrumentum belgicum, vulgo perspicillum vocatum, à me in Sole, Luna, caeterisque sideribus, atque adeò in toto coelo observata sunt, longam orationem instituere, prout diversis in locis hujus libelli videre licet. Verum cum non tantum adversa valetudo, aliaque negocia intervenientia à proposito me detinuerint, sed & nundinae Francofurtenses appropinquarent, & libellus ipse jam sub praelo versaretur, promissis stare non potui, sed in aliud tempus hanc observationum mearum publicationem praeter voluntatem meam differre coactus sum. In sequentibus nunc, quando & quomodo in cognitionem & usum hujus instrumenti inciderim, paucis explicabo. Anno 1608. quando celebrabantur Nundinae Francofurtenses Autumnales, versabatur etiam ibidem Nobilißimus, Fortißimus, maximeque strenuus vir, Iohannes Philippus Fuchsius de Bimbach in Möhrn Dominus & Eques Auratus intrepidus belli Dux, &c. Illustrißimorum meorum Principum Consiliarius intimus, totius Matheseos, aliarumque similium scientiarum non saltem fautor & amator, sed & cultor maximus. Inter alia quae tunc ibi gerebantur, accidit, ut Mercator quidam modo nominatum Nobilissimum Virum conveniret, cujus notitiam ante habuerat, & referret quendam Belgam nunc Francofurti esse in nundinis, qui excogitarit instrumentum quoddam, quo mediante, remotissima quaeque obiecta, quasi proxima essent, intueri liceret. Quo cognito multum rogavit dictum Mercatorem, ut belgam illum ad se adduceret, quod tandem obtinuit.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
