Latin
PRAEFATIO
Simon Marius, Mundus Iovialis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Multum igitur disputans cum Belga primo inventore, &de inventi novi veritate nonnihil dubitans Nobilissimus Vir, tandem belga producto instrumento, quod secum attulerat, &cujus alterum vitrum rimam egerat, rei veritatem experiri jussit. Accepto itaque instrumento in manus, &ad objecta directo, ea aliquot vicibus ampliari &multiplicari vidit. Deprehensam itaque veritate instrumenti, quaesivit ex illo, pro quantapecuniae summâ simile instrumentum parare vellet: Belga magnam pecuniae summam poposcit: cum vero intellexerit, quod primum habere non possit, ideo rebus infectis invicem discessum est. Rediens ergo Onoltzbachium dictus Nobilissimus Vir, mihi ad se vocato retulit, excogitatum esse instrumentum, quo remotissima quasi proximacernerentur. Quae nova ego cum summa admiratione audivi. Cumque hac de re post caenam saepius mecum dissereret, tandem conclusit, necessum scilicet esse ut instrumentum tale auobus constaret vitris, quorum unum esset concavuum, alterum verò convexum, &cretâ acceptâ proprijs manibus in mensa, quae &qualia intelligeret vitra, delineavit. Accepimus post vitra duo è perspicillis communibus, concavum &convexum, &unum post alterum in conveniente distantia collocavimus, &rei veritatem aliquo modo deprehendimus. Verum cum convexitas vitri ampliantis nimis alta esset, ideo veram convexi vitri figuram gypso impressam Noribergam misit, ad artifices illos, qui perspicilla communia conficiunt, ut similia pararent vitra, at frustra, destituebantur enim instrumentis idoneis, &veram conficiendi ratione illis revelare noluit. Hac ratione uullis iuterim parcens sumptibus, elapsi sunt menses aliquot. Si modus poliendi vitra nobis cognitus fuisset, statim post reditum à Francofurto, perspicilla optima paravissemus. Interim divulgantur in belgio eiusmodi perspicilla, &transmittitur unum satis bonum, quo valde delectabaur, quod factum est in estate Anni 1609. Ab hoc tempore caepicum hoc instrumexto inspicere coelum &sidera; quando noctu apud saepius memoratum Nocilissimum Virum fui, interdum dabatur mihi potestes portan. u dorum, praesertim circa finem Novembris, ubi pro more in meo olservaterio consideracem astra: Tunc primum astexi lovem, qxi versatatur in opposito Solis, &deprehenai stellulas exigR. IS MO pust, nto. i axte lovem in linea rectacum Iove. Primum ratas tus sum, illas esse ex numero illarum fixarum, quae alias absque instrumento hoc cerni nequeunt, quales in via lacteâ, plejadibus, hyadibus, Orione, alijsque in locis à me deprehendebantur.