# Mundus Iovialis 12

Simon Marius, Mundus Iovialis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/12

Cum autem Iupiter tum esset retrogradus, & ego nihilominus hanc stellarum concomitantiam viderem, per Decembrem, primum valdem admiratus sum, post vero paulatim in hanc descendi opinionem, videlicet quod stellae haecirca Iovem ferrentur, prout quinque solares planetae & & & 2 & P circa solem circumaguntur, itaque caepi annotare observationes, quarum prima fuit die 29. Decembris, quando tres ejusmodi stellae in linea recta à Iove versus occasum cernebantur. Hoc tempore quod ingenue fateor, credebam saltem tres ejusmodi stellas esse, quae Iovem comitentur, cum aliquoties tres ordine collocatas eiusmodi stellas prope lovem viderim. Interim etiam mittebantur è Venetijs duo vitra egregie polita, convexum & concavum, à clarissimo & prudentissimo viro Domino Iohanne Baptista Lenccio, qui è Belgio post factam pacem reversus Venetias concesserat, & cui instrumentum hoc jam notissimum fuerat. Haec vitra tubo ligneo coaptata fuerunt, & à prius nominato Nobilissimo maximeque strenuo viro mihi tradita, ut quid in astris, stellisque prope Iovem praestarent experirer. Ab hoc itaque tempore usque in 12. Ianua. diligentius attendebam his lovialibus sideribus, & deprehendi aliquo modo quat uor eiusmodi corpora esse, quae Iovem sua circuitione spectarent. Tandem circa finem Februarij & initium Martij de certo numero horum siderum omnino confirmatus sum. A decimo tertio Ianuarij usque in 8. Februarij fui Halae Suaevorum, & instrumentum domi reliqui, veritus ne in itinere damnum aliquod acciperet. Postquam igitur domum redij, ad consuetas observationes me accommodavi, & ut exactius & diligentius sidera Iovialia observare possem, ex singulari affectione erga haec studia Mathematica saepius citatus Celeberrimus & Nobilissimus Vir, mihiplenam instrumenti copiam fecit. Ex hoc itaque tempore usque in praesens cum hoc instrumento & alijs postmodum constructis, observationes continuavi. Haec est historia verissima: Non enim de tanto viro, vivo praesente, sic in publico scripto mentiri impune mihi liceret, ut qui non saltem ob stemma Nobilissimum & antinquissimum, sed etiam inprimis ob rec fortissimè gestas, heroica facta, & summam belli peritiam, per Galliam, Vngariam, Belgium & Germaniam sit celeberrimus. Ideo quidquid hac in parte à me observatum, elaboratum & jam publici juris est factum, illud totum huic Excellentissimo & Nobilissimo Viro, Patrono & Promotori meo summè colendo acceptum refero.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
