Latin
PRAEFATIO
Simon Marius, Mundus Iovialis 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quare relictis ijs, Quatuor alia nunc subjungam, de quibus in dedicationibus meis annuorum prognosticorum hactenus nullam feci mentionem. Inter illaprimum est, quod mediante perspicillo à die 15. Decemb. Anni 1612. invenerim &viderim fixam vel stellam quandam admirandae figurae, qualem in toto coelo deprehendere non possum. Ea autem est prope tertiam &horealiorem in cingulo Andromedae. Absque instrumento cernitur ibidem quadam quasi nubecula: at cum instrumento nullae videntur stellae distinctae, ut in nebulosa cancri &alijs stellis nebulosis, sed saltem radij albicantes, qui quo propiores sunt centro eò clariores evadunt, in centroest lumen obtusum &pallidum, in diametro quartam fere gradus partem occupat. Similis fere splendor apparet, si à longinquo candela ardens per cornu pellucidum de nocte cernatur; non absimilis esse videtur Cometae illi, quem Tycho Brahe Anno 1586. observavit. Mense Septembri Anni superioris, quando mecum erat Doctissimus vir M. Lucas Brunnius Illustrissimi Electoris Saxonici Mathematicus, inter alia tunc Mathematica colloquia, quia se offerebat grata serenitas, etiam hanc ipsi stellam monstrosam commonstravi, quam summa cum admiratione vidit. An autem nova sit nec ne certo asseverare nequeo, dispiciant &judicent idalij. De oculatissimo Domino Tychone miror, qui horealiori fixae in cingulo Andromedae, instrumentis suis locum secundum longum &latum praefinivit hanc tamen nebulosam intactam reliquit, quae tamen proxima est illi. Secundum est, de quo omnes Physici &Astronomi inter se dissentiunt: nimirum quae sit causa, vel qui modus scintillationis stellarum. Antecessores nostri fere omnes existimarunt scintillationem solis fixis competere, planetis vero minime. Ad hoc falsum esse experientia &observatio per instrumentum belgicum convincit. Omnes enim stellae in coelo scintillant, etiam ipse Sol, Luna solâ exceptâ, at quaedam plus quaedam minus: Inter planetas omnium minimè scintillat Saturnus, post Iupiter, Tertio Mars, hunc sequitur &. Mercurius vero validissimè scintillat, quod cum &absque perspicillo manifestè deprehenditur. De Sole pòst agam. Hic iterum non deerunt scioli, qui plenis buccis inclamabunt, &insaniae ac crassissimi erroris me accusabunt: faciant sane quod illis libuerit, ego nihilominus, quae oculis meis vidi, quaeque diligentissimè observavi, candido lectori communicabo.