# Mundus Iovialis 15

Simon Marius, Mundus Iovialis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/15

Cui igitur perspicillum bonum ad manus est, quique rei veritatem explorare cuperit, is è perspicillo vitrum concavum eximat, partem instrumenti vitro vacuam oculis admoveat, & perspicillum dirigat in stellam vel planetam, cujus scintillationem considerare vult: Tunc cum admiratione videbit ea, de quibus hîc ago, modo coelum sit clarissimum & aer defaecatissimus. Licet enim corpora fixarum & planetarum appareant multis perforata foraminibus, quod fit ob materiam vitri convexi, nihilominus maximae fiunt moles corporum fixarum & planetarum & scintillatio videbitur esse quasi quaedam fulminatio sive ebullitio materiae stellarum, interim tamen apparebunt ordine per vices certi & distincti colores, in alijs plus, in alijs minus: Et quae stellae hactenus creditae sunt naturae Martis, in illis caeteris praecellit color rubeus, utpote in Marte, Aldebaran & alijs fixis similibus. Incane verò majore omnes colores, viridis, aureus, sanguineus & caeruleus in eodem que vigore & copia eâdem ordine sibi succedunt, ita ut intuenti maximam pariant admirationem cum summa delectatione conjunctam. Hos colores liberis oculis se vedisse scribit Dominus Keplerus in opticis, idemque Ratisbonae post coenam Illustri Viro, Domino, D. Iohanni Matthiae Wackero à Wackenfels, S. C. Majest. Consiliario Imperiali Aulico, &c. & mihi confirmavit, cum hac eâdem de re verba fiebant inter nos. Non ego hic sententiam meam dico de scintillatione, qua ratione ea fiat, sed quid viderim fideliter ostendo, alijsque subtilioribus ingenijs discutiendum id & explicandum relinquo. Puto tamen naturam & qualitatem fixarum hac ratione securius & certius explorari & definiri posse, quam hactenus factum est. Tertium est, quod non ita pridem, videlicet post reditum à Ratisbona mihi pararim instrumentum, quo non solum planetae, sed etiam, omnes fixae insigniores exquisitae rotundae cernuntur, inprimis autem canis major, minor, lucidiores in Orione, Leone, Vrsa majore, &c. quod antehac nunquam mihi videre contigit. Miror equidem Galilaeum cum suo instrumento admodum excellente idem non vidisse.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
