Latin
PRAEFATIO
Simon Marius, Mundus Iovialis 16
Unproofread scanNot analysed yet
Scribit enim in suo sidereo Nuncio, fixas stellas periphaeria circulari nequaquam terminatas apparere, id quod quidam postea maximi argumenti loco habuerunt, nimirum hoc ipso systema mundanum Copernicanum confirmari, nempe quod ob immensam distantiam fixarum à terrâ, figura globosa fixarum stellarum nequaquam in terris ullo modo percipi possit. Cum vero nunc certissime constet, etiam fixas orbiculari in terris hoc perspicillo videri, cadit profectò haec argumentatio, &plane contrarium astruitur, nimirum sphaeram stellarum fixarum nequaquam adeo incredibili distantiâ à terris removeri, uti fert speculatio Copernici, sed potius talem esse segregationem sphaerae fixarum à terris, ut nihilominus moles corporum illarum hoc instrumento figura circulari distinctè videri possit, consentiente ordinatione sphaerarum coelestium, Tychonica &propriâ, ut inferius parte secunda hujus libelli, phaenomeno quinto confirmabitur. Verum haec alibi disputanda &explicanda sunt. Quod autem fixae proprio luceant lumine, Galilaeo facile concessero, quia longe excellentiore splendore &claritate sunt praeditae, quam planetae. Quartum est, peculiaris quadam observatio in Sole, praeter maculas, de qua inter me &Dominum Davidem Fabricium Theologum in Frisia orientali, &Astronomum excellentissimum Amicum meum singularem, per literas aliquoties disceptatum est. A multis enim jam annis vidi in templis alijsque locis obscuris, ubi per foramen, vel orbem vitreum fractum incidebat radius. Solis in oppositum parietem, satis longo intervallo à dicto foramine distantem, tremulum admodum motum radij solaris, ita ut non aequaliter progrederetur sed tremendo, undulando &saliendo quasi proveneretur. Cumque modo nominatus Dominus Fabricius mihi semper contradixerit, affirmando hunc motum radijnonâ Sole ipso existere, sed ab aëre intermedio: ideo diligentius huic rei attendi, adhibito etiam perspicillo, quod ad foramen parietis fixum &immobile adaptavi, ita quidem ut nullus alius radius in Cameram obscuram, nisi per perspicillum intrare posset. Excepi etiam radium in tabula radio è satis longo intervallo opposit à, &charta albâ obducta, quae etiam fixa manebat.