# Mundus Iovialis 17

Simon Marius, Mundus Iovialis, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/simon-marius/mundus-iovialis/17

Quibus sic ordinatis diligentissime observavi radium cum maculis Solaribus, & deprehendi tres distinctos motus in ipso radio: Vnum in superficie radij, quasi fulminantem quandam alterationem splendoris solaris, qualis fere apparet in fixis, praecipue in cane majore, ut antea ostensum est. Hunc motum ego scintillationem Solis esse credo, & mihi persuadeo, si quis Solem ex Saturno intueretur, tunc procul dubio Solem validissime scintillare videret. Nam lumen & moles Solis ibidem non est tanta, quanta apud nos in terris exhibetur, cum diameter ipsius trium saltem minutorum circiter appareat, & praeterea angulus hujus fulminantis & ebullientis motus longe major apud Saturnum fiat, quam apud nos. Eundem hunc motum absque instrumento non raro liberis oculis, & quidem melius quam per instrumentum, vidi, quando Sol declivior erat, per chartam nigram oblique convolutam, cujus angustum foramen ad oculum dirigebatur, amplum vero ad Solem. Hae ratione vidi superficiem Solis commoveri, non aliter ac aurum à summo calore liquefactum, in quo fluxu similis commotio & quasi fulminatio existit in superficie auri, ubi tamen superficies semper manet eadem, nec ita ebullit ut aliae res liquidae vel aqueae. Secundus motus est & observatur in extrema circumferentia radij solaris, quem proprie undulationem aliquam vocari posse puto. Hicque meo judicio existit ab aëre moto extra foramen. Similis commotio supra segetes aestivo tempore observatur, quando calor est intensissimus. Idem etiam cum perspicillo deprehendi hac nivosissima & frigidissima hyeme, in campis & sylvis tempore serenissimo & frigidissimo. De Tertio motu valde miror, qui admodum inaequalis deprehenditur. Nam qui diligenter attendit, licet radius paulatim provehatur ea tamen promotio non aequalis existit, sed admodum sibi dissimilis. Interdum enim quasi stare videtur radius, quoad motum illum, qui aliàs diurnus vocatur, interdum vero quasi in momento saltu quodam facto in consequentia ferri. Eidem motui inaequali etiam obnoxiae sunt maculae ed by Google git. maculae Solares, hunc saltum motus radij solaris, post multiplicem experimentationem, deprehendi ducentesimam partem diametri radij non attingere. Sit autem sanè pars radij ducentesima. Hic igitur motus aut inest Soli, aut terrae, aut denique aëri. Ab aëre existere non posse puto, quia hic motus plane diversus est ab illo altero, quem undulationem aliquam vocavi.

---

Simon Marius, Mundus Iovialis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
